Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpus christi contineatur sub sacramento circumscriptive.
Omne enim corpus quod est in loco, circumscribitur.
Sed corpus christi est sub sacramento sicut in loco: quod patet, quia non est alium modum assignare de modis essendi in quos assignat philosophus in 4 phys.. Ergo corpus christi est in loco circumscriptive.
Praeterea, in sex principiis dicitur, quod proprium est positionis primo loco substantiae inhaerere. Sed corporis christi substantia non denudatur aliis proprietatibus, prout est sub sacramento.
Ergo neque positione: ergo secundum quod est sub sacramento, est in loco: quia positio ordinem partium in loco dicit.
Praeterea, omne corpus quod continetur superficie alterius corporis, ita quod non excedit neque exceditur, circumscribitur illa superficie sicut loco. Sed corpus christi totum, ut dictum est, continetur sub ultima superficie dimensionum panis quae manent, et nec excedit nec exceditur. Ergo est sicut in loco circumscriptive.
Praeterea, omne quod replet locum, circumscribitur loco. Sed corpus christi replet locum dimensivum, alias esset vacuum. Ergo corpus christi circumscribitur speciebus illis.
Sed contra, omne corpus quod circumscribitur loco, commensuratur loco circumscribenti: quia locus et locatum sunt aequalia, ut dicitur in 4 phys.. Sed corpus christi non commensuratur quantitati dimensionum, ut dictum est, art.
Praec.. Ergo non est ibi sicut in loco circumscriptive.
Praeterea, omne corpus quod circumscribitur loco aliquo, partes ejus habent situm determinatum in loco illo. Sed hoc, ut dictum est, non convenit corpori christi ratione dimensionum illarum. Ergo non continetur eis circumscriptive.