Ulterius. Videtur quod contineatur sub eis saltem definitive. Quia plus distat a natura loci Angelus quam corpus christi. Sed Angelus non potest esse in loco quin loco definiatur, ut communiter dicitur. Ergo multo fortius corpus christi est definitive sub speciebus illis.
Praeterea, omne corporale individuum est determinatum ad hic et nunc. Sed corpus christi est hujusmodi. Ergo determinatur ad hic et nunc.
Ergo est definitive sub speciebus.
Praeterea, omne finitum existens alicubi, definitive est ibi. Sed corpus christi est hujusmodi.
Ergo etc..
Sed contra, omne quod est definitive alicubi, ita est ibi quod non alibi. Sed corpus christi non ita est sub speciebus quod non alibi. Ergo non est definitive sub eis.
Praeterea, omne quod potest sine sui mutatione alibi esse quam hic, non est hic definitive: propter hoc enim ponimus Angelos moveri, quia loco definiuntur.
Sed corpus christi potest alibi esse quam sub speciebus illis sine omni mutatione vel sua vel specierum; puta, si alibi corpus christi consecratur. Ergo non erat hic definitive.