Ulterius. Videtur quod corpus christi non possit esse totum sub qualibet parte specierum.
Dimensiones enim panis remanentes possunt in infinitum dividi. Si ergo in qualibet parte dimensionum illarum esset corpus christi totum, esset infinities sub eisdem dimensionibus; quod est impossibile.
Praeterea, quaecumque uni et eidem sunt simul, sibi invicem sunt simul. Sed si in qualibet parte dimensionum est totum corpus christi, ubicumque est pars corporis christi, esset totum corpus christi. Ergo ubi esset una pars, esset alia.
Sed hoc repugnat distinctioni partium, quae requiritur in corpore organico. Ergo non est possibile quod totum corpus christi sub qualibet parte specierum sit.
Praeterea, Augustinus dicit, quod proprium est spiritus quod possit simul in diversis partibus totus esse. Sed corpus christi non ponitur neque per unionem neque per gloriam extra limites corporis, ut possit percipere proprietatem spiritus. Ergo corpus christi non est totum in qualibet parte specierum.
Sed contra est quod Hilarius dicit de cons., dist. 2, cap. Ubi: ubi pars est corporis, et totum; et loquitur de corpore domini in sacramento. Sed in qualibet parte dimensionum est aliqua pars corporis domini. Ergo in qualibet parte dimensionum est totum.
Praeterea, panis consecratus est quoddam totum homogeneum, idest unius rationis in toto et in partibus. Sed sub toto est totum corpus. Ergo sub qualibet parte corporis est totum.