Ulterius. Videtur quod corpus christi movetur ad motum hostiae. Omne enim quod desinit esse ubi prius erat, et incipit esse ubi prius non erat, movetur vel per se vel per accidens. Sed corpus christi translata hostia desinit esse ubi prius erat, scilicet in altari; et incipit esse ubi prius non erat, scilicet in pixide, vel in ore. Ergo corpus christi movetur ad motum hostiae, vel per se vel per accidens.
Praeterea, secundum philosophum in 2 topicor., moventibus nobis, moventur ea quae in nobis sunt. Sed corpus christi vere continetur sub speciebus illis. Ergo speciebus translatis, et ipsum transfertur.
Praeterea, anima vel Angelus magis recedit a natura loci quam corpus christi. Sed anima vel Angelus movetur per accidens, moto corpore unito vel assumpto. Ergo multo fortius corpus christi.
Sed contra, nullum quietum manens in eodem loco movetur per se vel per accidens. Sed corpus christi est hujusmodi. Ergo etc..
Praeterea, quod movetur per accidens ad motum alterius, definitive est in illo; unde deus non movetur ad motum alicujus, nec anima ad motum manus. Sed corpus christi non est definitive sub speciebus illis. Ergo non movetur ad motum illarum.