Ad quartum sic proceditur. Videtur quod oculus glorificatus possit videre ipsum verum corpus christi sub speciebus existens. Ipse enim christus sub speciebus existens, videt seipsum ibi corporali oculo. Sed corpora glorificata conformantur corpori ejus, ut dicitur philipp. 3. Ergo et alius oculus glorificatus, puta virginis, potest hoc idem.
Praeterea, ideo, ut infra dicetur, corpus christi sub alia specie proponitur, ut fides habeat meritum. Sed illi qui sunt in gloria, non habent fidem. Ergo ipsi ad ipsam substantiam corporis ejus videndam pertingunt corporali oculo, etiam secundum quod est sub sacramento.
Praeterea, propter velamen specierum quibus verum corpus christi velatur, decipitur sensus viatoris. Sed status gloriae non patitur deceptionem neque velamen. Ergo ipsam substantiam corporis christi sub sacramento vident.
Sed contra, major magnitudo in aequali distantia visa, sub majori angulo videtur, ut perspectivi probant. Sed major est quantitas corporis christi quam hostiae hujus, et distantia ad oculum est eadem. Ergo oculus videns corpus christi et hostiam, videt corpus christi sub majori angulo.
Sed corpus christi videtur sub specie hostiae.
Ergo minor angulus continet majorem, quod est impossibile.
Praeterea, corpus non est natum movere visum nisi moto medio. Sed medium non movetur a colore corporis christi, quia nos etiam videremus.
Ergo impossibile est quod ab aliquo oculo videatur; nullus enim oculus videt, nisi motus a colore.