Ulterius. Videtur quod quando apparet in specie carnis vel pueri in altari, videatur in specie propria. Corpus enim christi non est nisi sub specie propria, vel sub specie panis. Sed tunc desinunt ibi esse species panis. Ergo si non est species propria illa in qua videtur, nullo modo erit ibi.
Praeterea, illa ostensio est ad aedificationem fidei. Sed non confirmaretur fides, si christus in specie alterius carnis appareret. Ergo in specie propria ibi apparet.
Praeterea, nihil potest apparere in aliquo quod non est in eo. Sed in sacramento altaris non est nisi species panis quae est tantum sacramentum; et corpus christi, quod est res contenta; illud autem quod ibi apparet, non est species panis.
Ergo est species corporis christi.
Sed contra, cum in hoc sacramento non sit aliqua deceptio, ergo debet secundum veritatem ibi esse illud quod sensus percipit. Sed sensus percipit ibi quasdam parvas dimensiones quarum judicium ad ipsum pertinet. Ergo sunt ibi illae dimensiones. Sed illae non sunt dimensiones corporis christi, cum sint multo minores. Ergo sunt ibi aliae dimensiones quam dimensiones corporis christi, et super illas fundantur species quae ibi apparent. Cum ergo species corporis christi non fundentur nisi super dimensiones proprias, non videtur ibi corpus christi in propria specie.
Praeterea, superficies illius speciei quae ibi apparet, tangit aerem circumstantem. Ergo illud cujus est illa superficies, est ibi sicut in loco. Sed corpus christi non est ibi sicut in loco, ut dictum est. Ergo illa species quae ibi apparet, non est species corporis christi.