Ulterius. Videtur quod nec Angelus possit videre corpus christi sub sacramento. Quia quidam sancti sunt majores quibusdam Angelis, ut habetur per Glossam 1 corinth., 6, super illud: Angelos judicabimus. Sed oculus glorificatus hominis sancti non potest ipsum videre. Ergo nec Angelus.
Praeterea, quod est visibile, si ab aliquo non videatur, hoc est propter defectum videntis.
Sed oculus glorificatus, qui non videt corpus christi sub sacramento, ab omni defectu est immunis.
Ergo corpus christi non est de se visibile sub sacramento existens. Sed quod de se non est visibile, a nullo potest videri. Ergo nec Angelus corpus christi videre potest sub sacramento.
Sed contra, Gregorius: quia est quod non videant qui videntem omnia vident? sed Angeli vident deum videntem omnia, ut patet Matth. 18, 10: Angeli eorum semper vident faciem patris. Ergo vident corpus christi sub sacramento.