Ulterius. Videtur quod comprehendi possit intellectu viatoris. Quod enim est supra intellectum, est supra sermonem, ut patet in Lib. De causis.
Sed nos loquimur de corpore christi sub sacramento contento. Ergo non est omnino supra intellectum nostrum.
Praeterea, nullus tenetur ad impossibile. Sed quilibet tenetur concedere, et mente tenere, corpus christi verum esse sub sacramento. Ergo mente capi potest.
Sed contra, intellectus noster ortum habet a sensu. Sed corpus christi sub sacramento non cadit in sensum, ut probatum est. Ergo non cadit in intellectum nostrum.