Ad quintam quaestionem dicendum, quod sicut in 3 Lib. Dictum est, dist. 34, qu. 1, art. 2, quaestiunc. 1, illa tantum intellectus noster videre dicitur, proprie loquendo, quorum essentiae ei repraesentantur sive lumine naturali, sive lumine gratiae aut gloriae; et ideo per consequens videre dicitur illa a principio quae statim cognitis terminis, quasi visis essentiis terminorum, cognoscuntur, et per consequens tantum illa quae reducuntur in illa principia, sicut conclusiones scientiarum; quae vero nullo modo ordinem habent ad principia naturaliter cognita, nec ad sensus perceptionem, non potest in statu viae videre. Et quia corpus christi esse sub sacramento nullum ordinem habet ad principia naturaliter cognita, quae sunt principia scientiarum, nec etiam sensu a nobis apprehendi potest; ideo intellectus viatoris nullo modo hoc videre potest, et multo minus comprehendere: quia aliquid videtur quod non comprehenditur, sicut essentia divina in patria: nisi videre largo modo dicto, secundum quod dicimur ea quae sunt fidei, videre in speculo et aenigmate, 1 corinth. 13.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut imperfecte videmus, ita etiam et deficienter loquimur.
Ad secundum dicendum, quod nullus tenetur videre in praesenti, sed tenetur credere. Fides autem de non visis est, credere autem est possibile.
Non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis.
Intelligendum est per se, idest secundum quod videtur in forma sua.
Ipsum quidem et non ipsum corpus. Videtur esse contradictio. Et dicendum, quod non est: quia ipsum corpus christi in propria specie non manducatur; et hoc dicit visibiliter Augustinus, quia in propria specie corpus christi videri potest; sed sub specie panis manducatur; et hoc dicit invisibiliter, quia in propria specie videri non potest.
Sacrificium ecclesiae duobus confici. Non quod ex eis fiat unum in essentia, sed quia ex eis fit unum sacramentum. Qualiter autem persona christi dicatur composita ex duabus naturis, dictum est, in 3 Lib., dist. 6.
Caro carnis, et sanguis sacramentum est sanguinis.
Videtur hoc esse falsum: quia nihil est signum sui ipsius. Et dicendum, quod carnem quae significat, nominat ipsas species, quae sunt signum carnis; et hoc tropice, ut magister dicit: et ipsae species cum carne contenta dicuntur caro invisibilis, quia sub specie illa caro christi non videtur.
Carnem autem significatam nominat ipsam carnem christi, secundum quod sub propria forma videtur; unde et visibiliter dicitur.
Quis audeat manducare dominum suum? ad primam harum rationum responsum est in primo articulo hujus distinctionis. Ad secundam patebit solutio ex his quae dicentur in 2 art. Dist. Sequentis.
Si tantum valuit sermo eliae ut ignem de caelo deponeret, non valebit tantum sermo christi ut substantias mutet? locus est a minori; unde intelligendum est quod plus valeat sermo christi, et in persona christi prolatus: quia sermo eliae in seipso non habebat virtutem aliquam, sed operabatur per modum intercessionis; sermo autem christi sub forma hujus sacramenti habet virtutem intraneam, de qua supra, dist. 8, dictum est.
Quid ergo hic quaeris naturae ordinem? ergo videtur quod non licet disputare per rationes de hoc sacramento. Et dicendum, quod loquitur contra illos qui nihil in hoc sacramento, et in aliis quae sunt fidei, volunt credere, nisi hoc quod per naturalem rationem probari potest; non autem contra illos qui ex principiis fidei disputant, et qui ex principiis naturalibus non volunt probare quae sunt fidei, sed sustinere: quia quae sunt fidei, quamvis sint supra rationem, non tamen sunt contra rationem: alias deus esset sibi contrarius, si alia posuisset in ratione quam rei veritas habet.
Si tanta vis est in sermone domini ut incipiant esse quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint quae erant, et in aliud commutentur? videtur quod haec probatio non valeat: quia sermo quo omnia facta sunt ex nihilo, est verbum increatum; nunc autem loqui debuit de verbo creato, scilicet forma sacramenti. Et dicendum, quod auctoritas hujus virtutis residet in verbo increato, sed in verbo creato est instrumentaliter, ut dictum est.
Sicut per spiritum sanctum vera christi caro sine coitu creatur, ita per eumdem ex substantia panis et vini idem corpus christi et sanguis consecratur.
Videtur quod ista transubstantiatio non debeatur spiritui sancto, sed magis filio. Et dicendum est, quod appropriatur filio sicut operanti, quia ipse est sacerdos et hostia; spiritui autem sancto sicut quo operatur: quia ipse est virtus de illo exiens ad sanandum, Luc. 6.