Postquam determinavit magister de re contenta in hoc sacramento, ostendens quod verum corpus ibi continetur, hic intendit determinare de conversione panis in corpus christi, ex qua contingit ut sub sacramento corpus christi contineatur; et dividitur in partes duas: in prima determinat de praedicta conversione panis in corpus christi; in secunda ostendit qualiter species remaneant substantiali conversione facta, ibi: sub alia autem specie tribus de causis carnem et sanguinem tradidit christus. Circa primum tria facit: primo inquirit qualis sit praedicta conversio; secundo determinat hanc quaestionem quantum ad id in quo omnes conveniunt, ibi: formalem tamen non esse cognosco; tertio determinat eam quantum ad id in quo diversi diversa opinantur, ibi: quibusdam videtur esse substantialis. Et haec dividitur in partes tres secundum tres opiniones quas ponit; secunda pars incipit ibi: quidam vero sic dicunt etc.; tertia ibi: alii vero putaverunt etc.. Circa primum tria facit: primo ponit opinionem; secundo objicit in contrarium, et solvit, ibi: sed huic sententiae sic opponitur ab aliis; tertio ostendit quae locutiones sint concedendae vel negandae secundum hanc opinionem, ibi: nec tamen concedunt quidam quod substantia panis aliquando sit caro christi.
Sub alia autem specie tribus de causis carnem et sanguinem tradidit christus. Hic ostendit qualiter species remaneant substantiali conversione facta; et dividitur in partes duas: in prima ostendit quare sub alia specie corpus christi verum in sacramento exhibeatur; in secunda determinat de usu sive distributione dictarum specierum, ibi: colligitur etiam ex praedictis, quod christus vinum aqua mixtum dedit discipulis, corpus vero tale dedit quale tunc habuit. Circa primum tria facit: primo ostendit quare sub alia specie corpus christi proponatur in sacramento; secundo quare sub duplici, ibi: sed quare sub duplici specie sumitur? tertio de admixtione tertii elementi, scilicet aquae, ibi: aqua vero admiscenda est vino.
Colligitur etiam ex praedictis, quod christus vinum aqua mixtum dedit discipulis etc.. Hic determinat de distributione specierum; et primo quomodo christus distribuerit; secundo quomodo nunc distribuendum sit, ibi: eucharistia quoque intincta non debet dari populo pro supplemento communionis.
Hic est triplex quaestio. Prima de conversione panis in corpus christi, et vini in sanguinem. Secunda de materia hujus sacramenti, cujus species post conversionem remanent. Tertia de usu sacramenti istius in prima sui institutione, qua christus ipsum discipulis dedit.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1 utrum post consecrationem remaneat ibi panis; 2 utrum annihiletur; 3 utrum convertatur in corpus christi; 4 de locutionibus quae in hac materia concedendae sunt.