Ulterius. Videtur quod etiam forma substantialis panis debeat remanere. Operatio enim substantialis non potest fieri sine forma substantiali.
Sed nutrire est operatio formae substantialis: quia nutrit inquantum quid cibus, ut dicitur in 2 de anima. Ergo cum species quae in sacramento remanent, etiam corporaliter nutriant, ut a quibusdam dicitur, videtur quod forma substantialis panis remaneat.
Praeterea, illud quod non mutatur in aliquid corporis christi, oportet quod post consecrationem maneat. Sed forma substantialis panis non convertitur in aliquid corporis christi: quia si converteretur, oporteret quod converteretur in animam, quae est forma substantialis corporis christi, in quam non convertitur aliquid, ut ex praecedenti dist. Patet. Ergo forma substantialis panis manet sicut accidentia.
Praeterea, panis est quoddam artificiale. Sed formae artificialium sunt accidentia, ut patet in 2 physic.. Cum ergo accidentia maneant, videtur quod forma panis secundum quam est panis, maneat.
Praeterea, secundum Averroem in Lib. De substantia orbis, et in 1 physic., oportet in materia praeintelligere dimensiones ante formas substantiales aliquo modo in generabilibus et corruptibilibus, alias non possunt esse diversae formae in diversis partibus materiae, cum divisio non fiat nisi secundum quantitatem. Sed dimensiones manent.
Ergo et forma substantialis manet.
Sed contra, remotis accidentibus et forma substantiali, nihil manet nisi subjectum commune.
Sed illud quod est commune, non potest converti in aliquid. Ergo non posset intelligi aliqua conversio fieri si forma substantialis remaneret.
Praeterea, species panis et vini sensibiles sunt sacramentum tantum in eucharistia. Ergo debent ducere in illud cujus sunt sacramentum, scilicet in corpus christi. Sed si remaneret ibi forma substantialis panis, ducerent in ipsam magis quam in corpus christi, quia sunt ei propinquiores secundum naturam. Ergo videtur quod non remaneat forma substantialis panis.