Ulterius. Videtur quod haec sit vera: panis fit corpus christi. Ad omne enim facere sequitur fieri. Sed christus fecit ea, scilicet panem et vinum, corpus et sanguinem suum, ut Damascenus dicit.
Ergo panis fit corpus christi.
Praeterea, omne quod convertitur in alterum, fit illud. Sed panis convertitur in corpus christi.
Ergo fit corpus christi.
Sed contra, omne fieri terminatur ad factum esse. Sed haec nunquam erit vera: panis est factus corpus christi: quia quod factum est, est; panis autem nunquam est corpus christi. Ergo et haec est falsa: panis fit corpus christi.