Ulterius. Videtur quod haec sit falsa: de pane fit corpus christi. Ex eodem enim fit aliquid et factum est. Sed haec est falsa: corpus christi factum est de pane, vel ex pane. Ergo et haec, corpus christi fit de pane.
Praeterea, de notat consubstantialitatem, ut magister dicit in 1, dist. 36. Sed nulla consubstantialitas est panis ad corpus christi. Ergo non potest dici quod corpus christi fit de pane vel ex pane.
Sed contra, Ambrosius dicit: ubi accessit consecratio, de pane fit corpus christi.