Potest esse corpus christi. Motus enim est actus existentis in potentia. Sed panis mutatur in corpus christi. Ergo panis est potentia corpus christi: ergo potest esse corpus christi.
Praeterea, Ambrosius dicit, quod panis potest esse corpus christi consecratione, quae fit christi sermone.
Sed contra, quod potest esse aliquid nihil prohibet si ponatur illud: quia possibili posito, secundum philosophum, non sequitur inconveniens.
Sed inconveniens sequitur, si dicatur: panis est corpus christi. Ergo haec est falsa: panis potest esse corpus christi.