Ad secundam quaestionem dicendum, quod cum dicitur: hoc fit illud, ex VI locutionis in ly hoc importatur subjectum factionis; unde haec est per se: homo fit albus; sed haec est per accidens: nigrum fit album. Subjectum autem factionis commune est utrique termino; unde patet quod praedicta locutio importat communitatem subjecti, et proprie non est concedenda.
Ad primum ergo dicendum, quod exponendum est verbum Damasceni sicut expositum est verbum Ambrosii, ut relatio importata in ly ea designet unitatem specierum, et non subjecti unitatem.
Ad secundum dicendum, quod in hac locutione: panis convertitur in corpus christi, importatur tantum ordo unius termini ad alterum; in hac autem: panis fit corpus christi, importatur unitas subjecti; et ideo non est similis ratio de utraque.