Ad quartam quaestionem dicendum, quod cum potentia pertineat ad subjectum, non est dubium quod cum dicitur: panis potest esse corpus christi, importatur unitas subjecti; et ideo non est concedenda, quia nihil panis unquam erit aliquid corporis christi: sed sicut conceditur ista: panis convertitur in corpus christi, ita potest concedi ista: panis potest converti: quia cujus est potentia, ejus est actus, ut dicitur in Lib. De somno et vigilia.
Ad primum ergo dicendum, quod ista definitio non habet locum in ista conversione, ut ex praedictis patet.
Ad secundum dicendum, quod illud verbum Ambrosii exponendum est, sicut prius dictum est.