Ulterius. Videtur quod de agresta possit sanguis christi consecrari. Sicut enim agresta non habet speciem perfectam vini, ita nec mustum.
Sed de musto dulci potest confici sanguis christi; dicitur enim de consecr., dist. 2: si necesse fuerit, botrus in calice prematur. Ergo et eadem ratione de agresta.
Praeterea, agresta non differt a vino nisi quia immatura est. Sed maturitas et immaturitas sunt accidentia. Ergo non differunt secundum speciem; et ita videtur quod ex agresta sicut ex vino indifferenter sanguis christi consecrari possit.
Sed contra, quod fit, non est, secundum philosophum.
Sed agresta est in via generationis respectu vini. Ergo nondum est vinum; ergo ex ea non potest sanguis christi consecrari.