Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod non potest confici sanguis christi nisi de vino vitis, quia hoc proprie vinum est.
Alia vero dicuntur vina per similitudinem hujus vini. Hoc etiam vinum communius sumitur in potum, sicut et panis tritici in cibum; et habet proprietates magis convenientes ad effectum sacramenti, inquantum calefacit et laetificat; et ideo dominus de vino vitis confecit, ut patet per hoc quod dicitur Matth. 26, 29: amodo non bibam de hoc genimine vitis.
Ad primum ergo dicendum, quod omnis aqua est ejusdem speciei; sed non sic est de vino.
Ad secundum dicendum, quod non est aliqua terra ad quam non possit tantum de vino portari quantum sufficeret ad celebrandum; unde illa ratio non cogit.