Ulterius. Videtur quod absque ea non possit sanguis consecrari. Cyprianus enim dicit: calix domini non potest esse aqua sola et vinum solum nisi utrumque misceatur, quoniam nec corpus domini farina esse potest, nisi utrumque, scilicet farina et aqua, adunatum fuerit. Sed constat quod ex farina sine aqua nullo modo potest corpus christi consecrari.
Ergo nec ex vino sine aqua.
Praeterea, significatio est de essentia sacramenti.
Sed aqua significat aliquid quod est principale in sacramento, scilicet unionem corporis mystici ad caput. Ergo aqua est de necessitate hujus sacramenti, ut sine ea confici non possit.
Praeterea, hoc sacramentum est memoriale dominicae passionis. Sed ex latere domini patientis non solum fluxit sanguis sed aqua. Ergo ex vino sine aqua sacramentum hoc confici non potest.
Sed contra, Graeci non apponunt aquam, ut magister dicit; sed tamen conficiunt. Ergo sine aquae admixtione confici potest sacramentum.
Praeterea, nihil est de substantia sacramenti quod non manet in sacramento. Sed aqua non manet in propria specie in sacramento. Ergo non est de substantia sacramenti.