Ulterius. Videtur quod debeat aqua artificialis apponi. Quia sacramentum dicitur esse uniforme.
Sed ex parte corporis est aliquid artificiale, scilicet panis. Ergo ex parte sanguinis debet esse aqua artificialis.
Praeterea, si panis ex aqua artificiali, ut rosacea, conficeretur, posset ex eo corpus christi consecrari. Ergo similiter potest apponi in vino aqua artificialis.
Sed contra, baptismus est sacramentum majoris necessitatis quam eucharistia. Sed in baptismo non potest accipi nisi aqua naturalis, ut supra dictum est. Ergo nec in eucharistia.