Ad quartam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, aqua apposita vino in vinum convertitur, et sic totum convertitur in sanguinem; unde non tantum de aqua debet apponi quod vinum in aquam convertatur, vel in aliquod medium per mixtionem; et ideo semper tutius est apponere parum: quia quantumcumque apponatur parum, significatio servatur.
Ad primum ergo dicendum, quod ex hoc ipso quod in vinum convertitur aqua, habet suam significationem: quia nos in christum mutamur, non ipse in nos.
Ad secundum dicendum, quod hoc sacramentum repraesentat christi passionem quantum ad redemptionem, quae facta est per effusionem sanguinis; sed baptismus quantum ad ablutionem; et ideo in baptismo oportet quod sensibiliter aqua maneat, sicut et vinum hoc quod sanguini respondet; aqua autem haec apposita a vino absorbetur, sicut nostra mortalitas per virtutem passionis christi.
Ad tertium dicendum, quod si apponeretur aqua in dolio, non significaret aliquid; et ideo hoc non sufficeret; sed oportet ut imminente oblatione apponatur ad sacramentum perficiendum.
Ad quartum dicendum, quod cum illud sit magis aqua rubea quam vinum, non potest exinde sanguis christi consecrari; unde illa consuetudo damnatur in canone de consec., dist. 2, cap. Cum omne.