Ad secundum sic proceditur. Videtur quod christus corpus suum Judae non dederit. Ipse enim implevit quod mandavit. Sed mandaverat sanctum non esse canibus dandum, Matth. 7. Ergo ipse non dedit Judae corpus suum sanctissimum.
Praeterea, secundum Augustinum, deus non est causa alicui quod deterior fiat. Sed si Judas corpus christi sumpsisset, ex hoc factus fuisset deterior, quia sumendo peccasset. Ergo christus corpus suum ei manducandum non dedit.
Praeterea, sicut supra, dist. 9 quaest. 1, art. 1, quaestiunc. 1, dictum est, ideo sacerdos debet peccatori dare, quia non est dominus, sed dispensator, et reddit quod suum est exigenti. Sed christus erat dominus sacramenti, nec Judas ibi jus habere poterat, nisi quod christus sibi daret.
Ergo non debuit Judae corpus tradere.
Praeterea, dominus dixit, quod discipuli bibentes bibituri essent secum illud novum in regno patris sui, et quod erat eis in remissionem peccatorum. Sed neutrum Judae competit. Ergo ipse non sumpsit; et haec est ratio Hilarii.
Sed contra est quod dionysius dicit: symbolorum conditor partitur sanctissima non unimode ei sacra concoenanti, scilicet Judae. Sanctissima autem dicit corpus et sanguinem suum, ut ibidem patet. Ergo Judae dedit corpus suum.
Praeterea, sine exceptione dicitur Matth. 26, 26: accipite omnes, et comedite. Ergo etiam Judae dedit.