Ulterius. Videtur quod sub bucella corpus suum ei dedit. Dicit enim Augustinus de consec.: non mala erat bucella quae data est Judae a domino. Salutem medicus dedit; sed ille, quia indignus erat, accepit ad perniciem.
Non autem fuisset indignus, si bucella illa tantum panis fuisset. Ergo illa bucella erat corpus christi.
Praeterea, diabolum intrare in hominem est effectus peccati. Sed joan. 13, dicitur, quod post bucellam introivit in eum Satanas. Ergo accipiendo bucellam, peccavit: ergo bucella erat corpus christi.
Sed contra est quod habetur in Glossa joan. 14, super illud: cui intinctum panem porrexero etc..