Ad quartum sic proceditur. Videtur quod corpus christi, si fuisset in pixide servatum, non ibi moreretur. Corpus enim christi non est mortuum nisi crucifixione. Sed ibi non crucifigebatur.
Ergo et ibi non moriebatur.
Praeterea, actio Judaeorum erat causa mortis christi, et sanguinis effusio. Sed ibi non effudisset sanguinem, nec actio Judaeorum ibi fuisset.
Ergo non fuisset ibi mortuum.
Sed contra, unum et idem corpus fuisset tunc in pixide et in cruce. Sed in cruce moriebatur.
Ergo et in pixide.