Ulterius. Videtur quod si post mortem christi aliquis apostolorum confecisset hoc sacramentum, fuisset ibi anima christi; fuisset enim aliter imperfectum sacramentum. Sed de perfectione sacramenti est non solum corpus, sed etiam anima; quia totus christus in sacramento continetur. Ergo ibi fuisset anima.
Praeterea, verba formae non fuissent tunc minoris virtutis quam modo. Sed modo ex VI formae conficitur corpus cum anima. Ergo etc..
Sed contra, corpus christi non est perfectius sub specie sacramenti quam sub specie propria. Sed tunc corpus christi erat exanime. Ergo et sub sacramento.