Ulterius. Videtur quod deus facere potuerit quod tunc anima esset corpori christi in sacramento existenti unita. Anima enim christi majorem convenientiam habebat ad corpus proprium quam ad infernum. Sed anima separata a corpore christi jacente in sepulcro fuit in inferno. Ergo similiter potuisset esse in loco illo ubi corpus christi sub sacramento conservabatur.
Praeterea, corpus christi, quia est divinitati adjunctum, potest esse in sacramento, et in specie propria. Ergo et anima, cum sit divinitati unita, poterat esse simul in inferno, et in corpore christi sub sacramento.
Sed contra, ex hoc sequeretur quod contradictoria essent simul vera, si corpus christi esset simul animatum et inanimatum. Sed hoc deus facere non potest, ut Augustinus dicit contra faustum.
Ergo nec primum.