Ad secundam quaestionem dicendum, quod cum animatio sit proprietas intrinseca, constat quod sicut corpus christi in specie propria erat exanime, ita sub sacramento. Unde si corpus christi fuisset ab ullo discipulorum consecratum, non fuisset ibi anima. Quidam autem dicunt, quod forma fuit suspensa in illo triduo; et quod si primo consecratum, fuisset reservatum, desineret ibi esse christo mortuo. Sed haec frivola sunt; quia nec ratione nec auctoritate confirmantur.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut supra dictum est, dist. 10, anima non est ibi ex VI sacramenti, sed propter concomitantiam ad corpus; et ideo corpore sine anima existente, nihil deperit perfectioni sacramenti, si anima ibi non contineatur.
Ad secundum dicendum, quod hoc non est propter defectum virtutis verborum, sed propter diversam dispositionem corporis christi.