Ad secundum sic proceditur. Videtur quod accidentia quae remanent in hoc sacramento, non possunt immutare aliquid extrinsecum. Illa enim agunt et patiuntur ad invicem quae communicant in materia, ut dicitur in 1 de generat..
Sed accidentia illa non communicant in materia cum corporibus exterioribus. Ergo non possunt ea immutare.
Praeterea, actio naturalis requirit contactum naturalem, ut patet in 1 de generat.. Sed mathematicis, idest dimensionibus separatis, non convenit tactus physicus, sed mathematicus tantum, sicut et locus, ut ibidem dicitur. Ergo cum in hoc sacramento sint dimensiones separatae, in quibus alia accidentia fundantur, ut dictum est, videtur quod non possint agere in aliquid extrinsecum.
Praeterea, passum, quamvis in principio sit contrarium, tamen in fine est simile. Sed si corpora exteriora immutarentur, ipsa jam immutata non essent formae tantum, sed formae in materia.
Ergo non possunt immutari a dimensionibus quae sunt formae tantum.
Sed contra, nihil sentitur nisi quod immutat sensum. Sed hujusmodi accidentia sentiuntur.
Ergo immutant.
Praeterea, omne quod habet esse, habet agere aliquo modo: quia nulla res destituitur propria operatione.
Sed hujusmodi accidentia habent esse.
Ergo possunt agere.