Ulterius. Videtur quod ista accidentia nullo modo possint corrumpi. Quia ista accidentia sunt formae tantum. Sed forma est invariabili essentia consistens, ut dicitur in Lib. Sex principiorum.
Ergo hujusmodi species non corrumpuntur.
Praeterea, omnis res per se subsistens sine materia, est incorruptibilis: quia materia est corruptionis principium, sicut patet in Angelis et animabus.
Sed hujusmodi species sunt formae sine materia subsistentes. Ergo sunt incorruptibiles.
Praeterea, si corrumpuntur, aut corruptio ista est naturalis, aut miraculosa. Naturalis non: quia sicut nihil generatur naturaliter nisi compositum, ita nihil corrumpitur nisi compositum naturaliter.
Similiter neque miraculosa: quia sic sola dei virtute fieret: deus autem, secundum Augustinum, non est causa tendendi in non esse. Ergo nullo modo corrumpitur.
Sed contra, quamdiu sunt accidentia sensibilia sentiri possunt. Sed quandoque desinunt sentiri posse hujusmodi accidentia. Ergo desinunt esse.
Praeterea, quamdiu species manent, et corpus christi manet sub sacramento. Sed corpus christi quandoque desinit esse sub sacramento. Ergo quandoque desinunt esse species illae.