Ulterius. Videtur quod non possint nutrire.
Quia omnis cibus qui nutrit, in corpus transit, et superfluitates ex eo resolvuntur. Sed cibus iste non vadit in corpus, ut Ambrosius in littera dicit.
Ergo non nutrit.
Praeterea, ex eisdem nutrimur ex quibus sumus, ut dicitur in 2 de generatione.
Sed non sumus ex accidentibus. Ergo ex eis non nutrimur.
Praeterea, omne quod nutrit quocumque modo, solvit jejunium. Si ergo species istae nutriunt, solvunt jejunium; et sic post sumptionem corporis christi non posset aliquis communicare; quod falsum est.
Sed contra est quod dicitur in Glossa, 1 corinth. 11, super illud: alius quidem esurit, alius autem ebrius est, quod aliqui sunt inebriati ex usu specierum hujus sacramenti.
Praeterea, nihil aufert sitim vel famem, nisi quod nutrit. Sed sensibiliter reperiri potest quod ex potu illo sitis tollitur, praecipue si in multa quantitate sumatur. Ergo nutriunt species illae.