Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ipsum verum corpus christi frangatur in sacramento.
Omne enim quod manducatur, masticatur et frangitur. Sed verum corpus christi manducatur: joan. 6, 57: qui manducat carnem meam etc..
Ergo et frangitur.
Praeterea, hoc sacramentum est memoriale dominicae passionis. Sed in passione ipsum corpus christi est perforatum clavis et lancea. Ergo in sacramento ipsum corpus christi frangitur.
Praeterea, sicut corpus christi est totum in qualibet parte specierum, ita forma substantialis.
Sed forma substantialis materialis dividitur per accidens per divisionem specierum. Ergo et corpus christi.
Sed contra, quod frangitur, non manet integrum.
Sed corpus christi manet integrum, ut in littera dicitur. Ergo non frangitur.
Praeterea, omne corpus frangibile est passibile.
Sed corpus christi est impassibile, cum sit gloriosum.
Ergo non frangitur.