Ulterius. Videtur quod nec etiam species frangantur. Signum enim debet respondere signato.
Sed species sunt signum corporis christi. Cum ergo verum corpus christi non frangatur, nec ipsae species frangentur.
Praeterea, secundum philosophum in 4 meteor., corporea dicuntur frangibilia et comminuibilia secundum determinatam dispositionem pororum. Sed species illae non habent poros: quia sub omnibus partibus specierum est aequaliter corpus christi, et sub nulla aliquid aliud. Ergo species illae neque frangi neque comminui possunt.
Praeterea, in omni fractione, ea perfecta, aliud est quod continetur sub diversis partibus. Sed omnino est idem quod continetur sub diversis partibus specierum, qualitercumque disponantur. Ergo non proprie dicuntur frangi.
Sed contra, Matth. 26, dicitur, quod dominus benedixit et fregit. Sed verba evangelii non possunt esse falsa. Ergo fuit ibi fractio vera. Sed non in corpore christi, ut probatum est. Ergo in speciebus fuit.
Praeterea, magis competit quantitati dividi quam corrumpi, vel in aliud converti. Sed hoc contingit dimensionibus ibi remanentibus, ut ex dictis patet.
Ergo et frangi, sive dividi.