Ulterius. Videtur quod hoc sacramentum prosit etiam beatis ad augmentum gloriae. In collecta enim beati leonis Papae, ut innocentius dicit, ita dicitur: annue nobis domine, ut animae famuli tui leonis haec prosit oblatio. Sed constat beatum leonem in gloria esse. Ergo prodest beatis ad gloriae augmentum.
Praeterea, hoc sacramentum offertur etiam pro parvulis decedentibus in innocentia baptismali.
Sed constat quod tales ad gloriam transeunt. Ergo prodest etiam hoc sacramentum ad augmentum gloriae.
Sed contra, sacramenta ecclesiae non prosunt alicui qui non sit in statu proficiendi. Sed sancti in patria existentes non sunt in statu proficiendi, cum sint in termino profectus. Ergo eis eucharistia non prodest.