Ulterius. Videtur quod effectus hujus sacramenti non possit impediri nisi per peccatum mortale.
Quia, sicut Ambrosius in littera dicit, spiritualiter manducat qui innocentiam ad altare portat.
Sed quicumque sine peccato mortali accedit, portat innocentiam ad altare; quia venialia peccata innocentiam non tollunt. Cum ergo spiritualiter manducans effectum sacramenti percipiat, videtur quod effectus sacramenti non possit impediri nisi per peccatum mortale.
Praeterea, baptismus non est nobilius sacramentum quam istud. Sed nihil impedit effectum baptismi nisi peccatum mortale. Ergo nec effectum hujus sacramenti.
Praeterea, peccatum veniale non facit fictum.
Sed sola fictio impedit sacramentorum effectum.
Ergo solum peccatum mortale impedit sacramenti effectum.
Sed contra, nullus percipit effectum hujus sacramenti nisi qui accedit sicut accedendum est.
Sed aliquis debet accedere ad hoc sacramentum cum diligenti conscientiae suae examinatione, ut patet 1 corinth. 11. Cum ergo sine peccato mortali possit hoc praetermitti, videtur quod sine peccato mortali possit effectus hujus sacramenti impediri.
Praeterea, ad hoc quod aliquis adultus gratiam recipiat, oportet quod se ad gratiam habendam praeparaverit. Sed hanc praeparationem contingit sine peccato mortali impediri. Ergo sine peccato mortali contingit impediri effectum hujus sacramenti.