Ulterius. Videtur quod etiam virtute hujus sacramenti dimittantur mortalia. Dicitur enim in collecta illa: purificent nos, quaesumus domine, sacramenta quae sumpsimus; et mox: praesta ut hoc tuum sacramentum sit ablutio scelerum. Sed scelera dicuntur mortalia peccata. Ergo delet peccata mortalia.
Praeterea, hoc sacramentum expressius passionem christi repraesentat quam baptismus. Sed baptismus virtute passionis in eo operantis delet peccata mortalia. Ergo et hoc sacramentum.
Praeterea, minima gratia sufficit ad delendum omnia mortalia. Sed hoc sacramentum gratiam confert. Ergo mortalia delet.
Praeterea, hoc sacramentum magis operatur in sumente quam in alio; alias frustra quis assumeret.
Sed offertur sacrificium ecclesiae pro aliquibus impiis ut convertantur, et non frustra. Ergo et in ipso qui sumit, mortalia peccata delet.
Sed contra, Augustinus ad renatum: quis offerat corpus christi nisi pro his qui sunt membra christi? sed illi qui sunt membra christi, non habent peccatum mortale.
Ergo virtute hujus sacramenti non delentur mortalia.
Praeterea, hoc sacramentum non habet aliquem effectum in indigne accedentibus. Sed quicumque accedit cum mortali, indigne accedit. Ergo non percipit effectum hujus sacramenti; et ita non delet mortalia.