Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeat homo frequentare hoc sacramentum, sed semel tantum in vita sua sumere. Injuriam enim facit sacramento qui sacramentum iterat. Sed rei digniori minus facienda est injuria. Cum ergo hoc sacramentum sit dignius aliis quibusdam quae non iterantur, videtur quod non nisi semel accipi debeat.
Praeterea, apostolus probat, Hebr. 10, ex unitate hostiae vel passionis christi, unitatem baptismi.
Sed hoc sacramentum magis convenit cum passione christi, inquantum est hostia, quam baptismus.
Ergo cum baptismus semel tantum percipiatur, et hoc sacramentum semel tantum debet percipi.
Sed contra, cum frequentatione mysterii crescit nostrae salutis effectus, ut in collecta dicitur. Sed ad hoc debemus niti ut effectus salutis in nobis crescat. Ergo debemus frequenter sumere.