Ulterius. Videtur quod qualibet die. Ambrosius enim dicit: iste panis quotidianus est; accipe quotidie quod quotidie tibi prosit.
Praeterea, isto sacramento excitatur fervor caritatis, qua homo christo unitur. Sed hoc expedit ut quotidie fiat. Ergo quotidie communicandum est.
Sed contra est quod Augustinus dicit in Lib. De Eccl. Dogmat.: quotidie eucharistiam sumere nec laudo nec vitupero. Ergo non est quotidie communicandum.