Ulterius. Videtur quod sit semel in anno communicandum tantum. Quia agnus paschalis signum fuit hujus sacramenti. Sed sumebatur tantum semel in anno. Ergo et hoc sacramentum debet semel in anno tantum percipi.
Praeterea, hoc sacramentum est memoriale dominicae passionis. Sed passionem domini commemorat ecclesia semel in anno. Ergo tunc tantum debet esse tempus communicandi.
Sed contra est quod dicit fabianus Papa: et si non pluries, ter saltem in anno communicent homines, scilicet in Pascha, Pentecoste, et natali domini.