Ulterius. Videtur quod homo possit una die pluries communicare. Quia majus est celebrare quam communicare. Sed sacerdos potest una die celebrare pluries, si necesse sit. Ergo et alius fidelis potest pluries communicare.
Praeterea, quotiescumque aegritudo corporalis iteratur, extrema unctio potest iterari. Sed eucharistia ordinatur contra aegritudinem peccatorum venialium, quae uno die pluries iterantur.
Ergo una die potest homo pluries communicare.
Sed contra est quod dicitur de consecr., dist. 1: sufficit sacerdoti semel in die Missam celebrare; quia christus semel passus est, et totum mundum redemit. Ergo etiam semel tantum in die debet quis communicare.