Ulterius. Videtur quod laudabilius sit abstinere ab hoc sacramento quam accedere. Quia ad deum maxime per humilitatem appropinquamus.
Sed quod homo ex reverentia sacramenti a communione desistit, humilitatis est. Ergo hoc videtur magis meritorium et fructuosum, quam etiam sumere.
Praeterea, caritatis verae est magis dei gloriam quam commodum proprium quaerere. Sed iste qui abstinet, videtur propter gloriam dei facere quam reveretur; qui autem sumit, propter proprium commodum facere, quia fructum sacrum quaerit. Ergo illud est perfectioris caritatis, et ita magis meritorium.
Sed contra, in aliis sacramentis ei cui licet sacramentum accipere, melius est accipere quam desistere.
Sed hoc sacramentum dignius est aliis. Ergo multo melius est homini parato accipere quam ex reverentia desistere.