Ulterius. Videtur quod haeretici et schismatici et excommunicati consecrare non possint. Quia, sicut dicit canon 24, qu. 1, cap. Audivimus, quicumque fuerit ab unitate ecclesiae alienus, exercere potest, consecrare non valet. Augustinus etiam dicit, quod extra ecclesiam non est locus veri sacrificii.
Sed omnes praedicti sunt extra ecclesiam.
Ergo non possunt consecrare.
Praeterea, hoc sacramentum pollui non potest.
Sed secundum Hieronymum, haeretici panem pollutum comedunt. Ergo verum sacrificium non habent; ergo non consecrant.
Praeterea, hoc sacramentum est unionis ecclesiae; unde et communio dicitur. Sed omnes praedicti hac unione carent. Ergo consecrare non possunt.
Sed contra, sacerdos habet potestatem consecrandi ex ipso charactere; sed character manet in ipso haeretico, schismatico, et excommunicato. Ergo possunt consecrare.
Praeterea, qualitas personae non exigitur nisi ad actum proprium personae. Sed consecratio non est actus personalis ipsius sacerdotis, sed dei cujus verbis consecrat. Ergo non impeditur propter propriam qualitatem.