Ulterius. Videtur quod degradatus non possit consecrare. Nullus enim consecrare potest qui non habet potestatem consecrandi. Sed degradatus non habet potestatem consecrandi, quamvis habeat potestatem baptizandi, ut dicit canon.
Ergo non potest consecrare.
Praeterea, ex eisdem fit res et corrumpitur, secundum philosophum in 2 ethic.. Sed aliquis ex potestate episcopi accipit posse consecrare.
Ergo quando ab ipso degradatur, videtur quod hoc posse amittat.
Praeterea, habens ordinem sacerdotalem non relinquitur puniendus judicio saeculari. Sed degradatus relinquitur. Ergo non habet ordinem; ergo non potest consecrare.
Sed contra, si degradatus reconciliatur, non iterum ordinatur. Ergo ordinem non amisit; ergo consecrare potuit.
Praeterea, hoc idem probatur per indelebilitatem characteris, ut supra.
Utrum autem malus sacerdos, vel Angelus, possit consecrare, eadem ratio est quae et de baptizatione; et ideo quaeruntur supra, dist. 5.