Ulterius. Videtur quod Missa mali sacerdotis non minus valeat quam boni. Quia, sicut dicit Augustinus in Lib. De corpore christi, in mysterio corporis et sanguinis domini nihil a bono majus, nihil a malo minus perficitur sacerdote.
Praeterea, baptismus datus a bono ministro nihil melius valet quam datus a malo. Ergo nec Missa a bono sacerdote vel malo dicta.
Sed contra, melius est quod est fructuosius.
Sed Missa boni sacerdotis est fructuosior, quia ejus oratio magis exauditur. Ergo est melior.