Ulterius. Videtur quod hora vespertina deberet Missa celebrari. Quia christi actio nostra est instructio. Sed ipse christus hoc sacramentum fecit in coena hora serotina. Ergo et tali hora deberet fieri.
Praeterea, secundum canones ordines sunt celebrandi circa vespertinam horam. Sed ordines sacri non celebrantur sine Missarum solemniis. Ergo debet Missa vespertina hora celebrari.
Item, videtur quod post mediam noctem; quia tunc dies secundum ecclesiae computum incipit.
Item videtur quod tantum in hora sexta, quia illa hora dominus passus est; cujus passionis hoc sacramentum est memoriale.