Ulterius. Videtur quod diaconus possit dispensare.
Quia beatus Laurentius diaconus fuit. Sibi autem commissa fuit dispensatio dominici sanguinis, ut patet in legenda sua. Ergo diaconus potest dispensare.
Praeterea, dispensatio hujus sacramenti ad populi curationem pertinet. Sed diaconus potest habere curam animarum. Ergo et ipse est dispensator hujus sacramenti.
Sed contra est quod dicit canon dist. 93: non oportet diaconum panem dare, idest corpus christi.