Ulterius. Videtur quod poenitentia non sit virtus. Quia gratiae sacramentales differunt a virtutibus, ut supra, dist. 1, dictum est; unde nec baptismus nec aliquod aliorum sacramentorum ponitur virtus. Sed poenitentia est sacramentum. Ergo non est virtus.
Praeterea, ut in 2 Lib., dist. 26, quaest. 1, art. 4, dictum est, gratia et virtus differunt per essentiam. Sed poenitentia est gratia, ut ex littera habetur. Ergo non est virtus.
Praeterea, nulla passio est virtus, neque virtus cum passione est, ut quidam philosophus dicit. Sed poenitentia est passio, quia est dolor.
Ergo non est virtus.
Praeterea, omnis virtus est per ordinem ad bonum. Sed poenitentia dicitur per ordinem ad malum. Ergo non est virtus.
Praeterea, omnis virtus est dispositio perfecti, ut patet in 7 phys.. Sed poenitentia non est dispositio perfecti, sed imperfecti, sicut et verecundia: quia utraque praesupponit malum in eo cui insunt. Ergo poenitentia non est virtus, sicut nec verecundia, ut dicit philosophus in 4 ethic..
Sed contra, legis praecepta non debent esse nisi de actibus virtutum: quia hoc intendit legislator, ut dicitur in 2 ethic.. Sed poenitere cadit sub praecepto legis, ut patet in littera.
Ergo poenitentia est virtus.
Praeterea, non meremur nisi actibus virtutum.
Sed poenitere est meritorium, ut per se patet.
Ergo poenitentia est virtus.