Ulterius. Videtur quod sit virtus generalis.
Contrarium enim non expellitur nisi a suo contrario.
Sed poenitentia expellit omne peccatum.
Ergo contrariatur omni peccato; ergo est generalis virtus.
Praeterea, omnis virtus specialis habet speciale objectum. Sed poenitentia non habet: quia operatur in materia omnium virtutum et vitiorum.
Ergo non est virtus specialis.
Praeterea, poenitere de malis peractis consequitur ex hoc quod homo habet rectam electionem; unde incontinens est poenitibilis, non autem intemperatus, quia habet malam electionem. Sed quaelibet virtus facit rectam electionem, ut dicitur in 3 ethic.. Ergo poenitere est actus virtutis cujuslibet: ergo poenitentia non est specialis virtus.
Praeterea, omnis virtus specialis vel est cardinalis, vel pars ejus, si sit moralis. Sed poenitentia, si sit virtus, non potest esse nisi moralis, quia habet passionem annexam. Non autem est cardinalis, neque continetur inter partes alicujus cardinalis virtutis a philosophis enumeratas: quia de virtute poenitentiae nullam mentionem fecerunt.
Ergo non est specialis virtus.
Sed contra, sicut habitus distinguitur ex objectis, ita et passiones. Sed poenitentia passio est distincta ab aliis passionibus. Ergo poenitentia virtus est distincta ab aliis virtutibus.
Praeterea, omne quod perficit liberum arbitrium ad actum determinatum, est virtus specialis.
Sed detestari peccatum spe veniae, ad quod perficit poenitentia, est actus specialis reducibilis ad aliam virtutem. Ergo poenitentia est specialis virtus.