Ulterius. Videtur quod sit virtus theologica.
Omnis enim virtus quae habet deum pro objecto, est virtus theologica. Sed poenitentia est hujusmodi, quia deo reconciliat. Ergo est virtus theologica.
Praeterea, contrariorum contrariae sunt causae.
Sed concupiscentia, quae opponitur caritati, est radix omnium malorum. Ergo caritas est causa destructionis peccatorum, quod est poenitentiae. Ergo poenitentia est caritas.
Praeterea, justificari est fidei, ut patet Rom. 3. Sed justificatio est effectus poenitentiae. Ergo est idem quod fides; et sic idem quod prius.
Praeterea, omnis virtus moralis consistit in medio circa suam materiam. Sed poenitentia non consistit in medio suae materiae: quia omne peccatum commissum detestatur. Ergo non est moralis virtus: ergo est theologica.
Sed contra: objectum virtutis theologicae est deus. Non autem poenitentiae; sed magis peccatum commissum. Ergo etc..
Praeterea, poenitentia habet passionem adjunctam.
Non autem virtus theologica. Ergo etc..