Ulterius. Videtur quod non reducatur ad justitiam.
Quia justitia est aequalitas quaedam, secundum philosophum. Sed poenitens non potest aequalem recompensationem reddere pro offensa dei. Ergo non est justitia.
Praeterea, Luc. 6, super illud: beati qui nunc fletis, dicit Glossa: ecce prudentia, qua ostenditur, quam haec terrena sint misera, et quam beata caelestia.
Sed lugere est actus poenitentiae ut in littera dicitur. Ergo poenitentia est prudentia; non ergo justitia.
Praeterea, Isidorus dicit: illa est perfecta compunctio quae omnes carnalium desideriorum affectus repellit. Compunctio autem est pars poenitentiae, ut dicetur infra, dist. 16. Cum ergo reprimere carnalia desideria sit temperantiae, videtur quod poenitentia ad temperantiam debeat reduci, non ad justitiam.
Praeterea, virtutes distinguuntur penes objecta.
Sed idem est objectum poenitentiae et verecundiae, scilicet peccatum. Ergo sunt idem. Cum ergo verecundia ad temperantiam reducatur, videtur quod similiter poenitentia, et non ad justitiam.
Praeterea, chrysostomus dicit quod poenitentia cogit poenitentem omnia sustinere libenter. Sed hoc est actus patientiae.
Cum ergo patientia ad fortitudinem reducatur, videtur quod similiter poenitentia, et non ad justitiam.
Sed contra, Augustinus dicit quod poenitentia est quaedam vindicta. Sed vindicatio per tullium ponitur pars justitiae. Ergo poenitentia virtus ad justitiam reducetur.
Tunc judicium quilibet de se sumit, quando per dignam poenitentiam sua prava facta condemnat.
Sed judicium ad justitiam pertinet. Ergo et poenitentia.