Ulterius. Videtur quod poenitentia non sit fundamentum. Illud enim quod sequitur ad fundamentum, non debet dici fundamentum, sed superaedificatio.
Sed fides, quae est fundamentum, ut habetur Hebr. 11, praecedit poenitentiam, ut dictum est. Ergo poenitentia non est fundamentum aliarum virtutum.
Praeterea, Eccl. 25, super illud: quam magnus est qui invenit sapientiam etc., dicit Glossa: timor domini sanctus permanet in saeculum; ipse est fidei fundamentum, et caritatis origo. Sed poenitentia sequitur timorem. Ergo ipsa non est fundamentum aliarum virtutum.
Praeterea, fundamenti non est fundamentum: quia sic iretur in infinitum. Sed quaedam aliae virtutes sunt fundamentum, sicut fortitudo, ut dicit Glossa, Luc. 12, super illud: ne terreamini ab his qui occidunt corpus; et iterum, ut dicit bernardus in Lib. De consider., humilitas est quoddam fundamentum stabile virtutum. Ergo poenitentia non est fundamentum aliarum virtutum.
Sed contra est quod dicitur Hebr. 6, 1: non rursus jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis.
Praeterea, fundamentum est prima pars aedificii.
Sed primum quod est in aedificatione spirituali, est aedificium Satanae destruere; quod poenitentia facit. Ergo poenitentia est fundamentum.